LITHUANIA

LITHUANIA
LITHUANIA
Regni Poloniae pars, et magnus Ducatus, palustris regio, plurimumque nemorosa. Ab Or. Borysthene claudit ur. Russiam et Moldaviam ad Mer, respicit, Poloniam versus Occas. Livoniam ad Sept. conterminas haber. Rara huius regionis oppida. Metropolis autem Vilna est, Episcopal. civ, Cromer, Munster. Ager huius prov. fertilissimus est, quare vili aere frumentum venditur, et in multas Europae provincias magnis onerariis navibus transvehitur: lepores in hac reginne aestate sunt cinericei, hieme vero albissimi: sunt et alii qui semper cinericei, nec pilum mutant. A Germanis mercatoribus Bleiblandt, i. e. Terrae mansionis, non inepte vocatur, quia eius fertilitate Germani ad perpetuam invitantur habitarionem. Cacomagis et malesicis scatet, qui (ut in tormentis saepius fassi sunt) se in lupos transfor mare possunt, et tunc vagantes laedere, ac damno afficere quaecumque occurrunt Ioh. Matal. Metell. Baudr. Lithuania, Gallis la Lituanie, Polonis Lituna, Germ. Littaw, regio Sarmatiae Europaeaealias, nunc Poloniae, titulo magni Ducatûs nobilis, Christianarn fidem suscepit A. C. 1386. Duce Iagellone, Iagellonicae sam. quae A. C. 1573. in Sigismundo Aug. defecit, auctore, in Poloniae Regem adsumpto, ac baptizato. A. C. autem 1569. in unum Rei publicae corpus cum Polonia coaluit. Becmannus vero id iam factum docet, abipso Iagellone, et exstat huius unionis diploma in Herbuti Stat. Polon. p. 524. et seqq. quod in fronte iegellonis Uladislai Reg. et Alex. Mag. Ducis Lithuaniae nomina prae se fert: Actum in opp. Hrodlo, circa flumen Bug, A. C. 1413. Quod idem peculiari diplomate Lithuaniae Proceres perscripsêrunt, A. C. 1401. denuoqueve confirmârunt, tempore Ioh. Alberti, A. C. 1499. Vide eund. Herbutum p. 552. Terminatur ab Or. Moscovia, a Sept. Moscoviâ etiam ex parte, Livoniâ et Samogitiâ, ab Occ. Poloniâ propriâ, et a Mer. Volhiniâ provinciâ, quae ipsi etiam annexa est, cum Samogitia, Polesia, et Podolia. Ipsa autem Lithuania propria dividitur in novem partes s. Pasatinatus, et totius regionis caput est Vilna. Tota haec regio
foede vastata fuit a Moscis et Tartaris hisce ultimis temporibus, et eius pars versus Ort. occupata suita Moseis, Ceterum Sigismundi Aug. Regis et sororum, qui ultimi fuêrunt ex posteritate Uladislai Regis (ante Baptismum dicti Iagellonis, et prius Lithuaniae Mag. Ducis, sed post mortem Lud. Hungariae et Poloniae Regis ad scrptrum Poloniae et nuptias filiae e-Ius Hedvigis accersiti, cuius posteri per duo fere saecula Poloniam guberuârunt) Progenitores sie habe: Gediminus Mag. Dux Lithuaniae, Defunctus A. C. 1324. s. 1325. ex .... Vitenis Mag. Ducis filia, Olgardum suscepit, in Magno Ducatu successorem. Qui Defunctus A. C. 1381. Pater fuit, ex Maria Duc. Twerensi, Uladislai Regis Poloniae, antea iagellonis, Mag. Ducis Lithuaniae. Hic, iunctâ sibi Sconzâ S. Sophiâ Russicâ (filiâ Andreae Ducis Kioviensis et Mariae Lithuanae) ex ea gen uti Casimirum Pol. Reg. Exstinctus A. C. 1434. Casimirus, qui Decessit A. C. 1492. ex Elisabetha Austria (filia Alberti II. Imp.) sil. habuit Sigismundum Reg. Pol. Demortuum A. C. 1548. Huic Bonnua Sfortia Mediolanensis (filia Ioh. Galeacii Sfortiae Ducis Mediolanensis) complures peperit liberos: qui fuêre, Sigifmundus Aug. Rex. Pol. (nat. A. C. 1520. Den. A. C. 1572. ux. Elisabetha primo filia Ferd. I. Imp. dein Barbara Radzivilia, tandem Catharina Elisabethae soror) Isabella s. Elisabetha (ux. Ioh. Zapoliensis Reg. Hung.
Princ. Transylvaniae, Deu. A. C. 1560.) Sophia (ux. Henr. Ducis Brunsvicensis et Luneburgensis, Exstincta A. C. 1575.) Catharina (Iohanni Sueciae Regi nupta) Defuncta A. C. 1592. et Anna (Quam Steph. Bathorius Princeps Transylvaniae, Rex Pol. sibi iunxit) Fam. Regiae Poloniae ex Lithuanis ultimi. Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Parte 3. p. 21. Vide quoque infra Mendogus.
Lithuaniae partes s. Palatinatus:
Braslaviensis, de Brastow. Minscensis, de Minsco. Mscislaviensis, de Mscizlaw. Novogrodensis, de Novogrodel. Poloczensis, de Poloczk. Trocensis, de Troki. Wilnensis, de Wilne. Witebsciensis. de Witebsk. Sunt etiam partes Lithuaniae Ducatus Smolencensis, Novogrodensis, et Czernihoviensis, cum territoriis Rohaczoviensi et Rzeczycensi.
Lithuaniae urbes pracipuae:
Braslavia, Braslaw. Couva, Kowano. Czernihovia, Czernihom. Grodna, Grodno. Minscum, Minsko. Mohilovia, Mohilow. Mscislavia, Mscistaw. Novogroda, Novogrodek. Novogroda Severia, Novegrodek Seviersky. Orssa, Orssa. Poloczka, Poloczk. Rohaczovia, Rohaozow. Rzeczyca, Rzeczick. Sluca, Sluckz. Smolensum, Smolensko. Troca, Troki. Vilkomiria, Vilkomirz. Wilna, Wilne. Witebseia, Witebsk. Pop. Lithuani. Germ. Littauver, apud quos, ut et reliquos pop. Sept. mos olim pro reverentia Naminum ac Principum bibere et quasi in agone per sudorem contendere, Corn. Graphaeus l. 13. c. 4. Hinc de iis Michovius de Sarm. Eus. l. 2. c. 3. Medone et spisso et tenui, et vario modo cocto abundant, et illo inebriantur. Et paulo post: Sodent a meridie in medium noctis, continuo cibo et potu sese opplendo, et a mensa quoties natura prpellit, assurgendo et egerendo iterum, atque iterum vorant usque ad vomitum. etc. Quas sordes a sequioribus Rom. fluxisse docet Thom. Dempster. paralip. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. Ceterum Lithuanos Lescus Niger, Poloniae Rex confirmatus ad proelium visione Angeli, 14. mill. caesis vicit, A. C. 1282. Cum eorum dein Duce Gedimino foedere inito A. C. 1325. Uladislaus Locticus Pol. Rex Crucigeros ingenti clade affecit, circa A. C. 1331. Poloniae Accessêrunt, sub Iagelove Rege eiusque opera sidem suscepêrunt, ut dictum, circa A. C. 1387. Nic. postea Radzivilius Palatinus Vilnensis Sec. 16. REformationem inter hos populos strenue promovit, Bibliorum in Sarmaticum idio ma versione a ccurarâ: quam secutus est Ecclesiarum Poloniae mai. et Lithuaniae consensus initus, Synodo Petricoviensi, A. C. 1578. Etisam hoc Sec. indicto Orlii primum, postea Ulodaviae conventu, de ritibus discrepantibus in Lithuania et Polonia conventum est, ut nempe unum contionale, quod bymnos, et Psalmos variae versioniscomplecteretur: item unam formam absolvendi sacra haberent, Laet. Comp. Hist. Univ. Rustici ferme omnes mancipia Nobilum sunt. Vide Cromer, et Michov. Hist. Pol. Cluv. Ort. et Brier. in Geogr. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • LITHUANIA — (Lithuanian Lietuva; Pol. Litwa; Rus. Litva; Heb. Lita ליטא or ליטה; Yid. Lite ליטע), southernmost of Baltic states of N.E. Europe; from 1940 Lithuanian S.S.R. (for early period, see poland lithuania ). (See Map: Lithuanian Communities). For the… …   Encyclopedia of Judaism

  • Lithuania — • An ancient grandy duchy united with Poland in the fourteenth century Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Lithuania     Lithuania     † …   Catholic encyclopedia

  • Lithuanĭa — Lithuanĭa, neulateinischer Name von Lithauen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lithuania — from Lith. Lietuva, of unknown origin, perhaps from a PIE source related to L. litus shore and thus meaning shoreland. Related: Lithuanian …   Etymology dictionary

  • Lithuania — [lith΄o͞o ā′nē ə, lith΄ə wā′nē ə] country in N Europe, on the Baltic Sea: from 1940 to 1991 it was a republic of the U.S.S.R.: 25,170 sq mi (65,190 sq km); pop. 3,675,000; cap. Vilnius: formerly, Lithuanian Soviet Socialist Republic …   English World dictionary

  • Lithuania — Lithuanic /lith ooh an ik/, adj., n. /lith ooh ay nee euh/, n. a republic in N Europe, on the Baltic: an independent state 1918 40; annexed by the Soviet Union 1940; regained independence 1991. 3,635,932; 25,174 sq. mi. (65,200 sq. km). Cap.:… …   Universalium

  • Lithuania — Infobox Country native name = Lietuvos Respublika conventional long name = Republic of Lithuania common name = Lithuania map caption = map caption |region=on the European continent |subregion=the European Union | national motto = Tautos jėga… …   Wikipedia

  • Lithuania — <p></p> <p></p> Introduction ::Lithuania <p></p> Background: <p></p> Lithuanian lands were united under MINDAUGAS in 1236; over the next century, through alliances and conquest, Lithuania extended… …   The World Factbook

  • Lithuania —    Following the pact between Nazi Germany and the Soviet Union in August 1939, Lithuania fell into the German sphere of influence. This arrangement was altered in September 1939 when Lithuania refused to join Germany in the war against Poland.… …   Historical dictionary of the Holocaust

  • Lithuania —    Estimated Gypsy population: 5,500. The official population, according to the last Soviet census (in 1989), was recorded as 2,700, with 81 percent speaking Romani as their mother tongue. The earliest reference to Gypsies on the territory of… …   Historical dictionary of the Gypsies

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”